- THIASUS
- THIASUSapud Papinium Statium, Theb. l. 9. v. 612Si mihi non unquam thiasis, lususve protervaeNoctis ———alibique passim, ex Graeco Θίασος, Bacchi chorea est, pueris et virginibus, Bacchis et Satyricis, quae vinô ebriae colebant cantu suum Nummen, constans. Inde ad alia quoque pacifica sacra translata. Cuiusmodi choream sic de scribit idem, Achill. l. 2. v. 153. et seqq.—— thiasis Ismenia buxusSigna dedit, quater aera Rheae, quater Evia pulsnatTerga manu, variosque quater legêre recursus.Tunc thyrsos pariterque levant, pariterque reponunt,Multipliantque gradum, modo quô Curetes in Actu,Quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versaePectine Amazonio, modo quô citat orbe LacaenasDelia, plaudentesque suis intoruet Amyclis.Potro quovis tripudium sic dici coepit. Ita chotos Virginum per littus tripudiantium ludentiumque thiasos idem Poeta vocat, Theb. l. 11. v. 213. inprimis convivialia tripudia, uti discimusex Polluce, l. 6. c. 1. etc. Quam in rem vide plura, apud Caspar. Barthium ad Claudian. de Raptu, l. 1. ut et supra ubi de chorieis et Saltatione Veter. θιασεύειν, ut ὀρειβάσια θιασ εύειν, thiasos in montem inducere, in monte chores celbebrare, apud Strab. ubi de annua in montibus cursitatione, cum Hylae inclamatione, fieri solita. Θιασῶνες; domus ubi thiasi agitabantur, coneationes, loci convivales; Θιασῶται, quisimul choros exercebant, hincque qui sacrificiorum et eultus Deorum obtentu, sodalitates temporatias quotannis coibaut inque iis vino etepulis indulgebant, apud Aristot. Ethic. l. 8. atque porro socii, sodales quicumque etc. Nomen παρὰ τὸ θεῖα ᾄσαι, quod in chories hisce in Numinis hovoruem cantica recitarentur. Athenaeus vero sic appellatos vult, quasi σιάσους, a σιὸς, pro θεὸς, l. 8. 16. Vide Christ. Becmannum, de Origin. L. L.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.